1 Timothy 3

Opus, non dignitatem, laborem, non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie, sed non relicta, cum Jacob intret ad Liam oculis lippam, et de monte cum Moyse descendat ad campos, de otio contemplationis ad laborem actionis. Idem quod ad Titum, Res pene contra naturam, ut sed eligatur, cujus comparatio caeteri grex dicantur. etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quae obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quae ante fuerunt jam obsunt. etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit. Nihil praeter victum et vestitum quaerentem. . Nescit momentaneus sacerdos humilitatem, modos personarum, vel se contemnere non jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam, quae est ruina diaboli, incidunt qui puncto horae necdum discipuli, fiunt magistri. etc. Haec clausula congruit principio, quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Judaeis, gentibus, haereticis, ut qui religioni detrahunt, juri ejus detrahere non audeant. . etc. Crimen est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum. . Multorum convocatio ad unius Dei cultum. In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur. Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem. Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judaeis: etc. Joan. 15..
Copyright information for VulgGlossa